- BELLONARIA
- BELLONARIAherba dicta, quam ad hoc, ut entheatô spiritu pleni viderentur, sumebant olim Galli Cybeles, de quorum ementito furore et ficta veticinatione ac gallandi, ut Varro ait apud Nonium, modo, videnda octava Apuleii Milesia. Vaticam eandem appellatam esse, testis est Apuleius alter in Herbario. Pertinebat autem hoc ad confirmandam superstitionem, ut aspicerentur furere et vaticinari hi Satanae ὑπόφῆται, quasi ab alicuius Numinis inspiratione immissô furore: etiam hac in parte veros Dei Prophetas, qui Numine pleni nonnumquam se ipsos non capiebant, utcumque Dei simiâ haec imitante. Radicem halicaccabi solitos bibere, ut eam extasin Bellonarii conciperent, docet Salmas. ad Solin.p. 1087.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.